Latin
140
Anonymus, Carmina quadragesimalia 140
Unproofread scanNot analysed yet
Esuriens vicum complet vagitibus infans;
Nec mora, vicinas undique cogit anus.
Jam circumfusa puerum spectante corona,
Sic aperit mentem foemina quaeque suam.
Haec, nullam memoro, mulier sed proxima nobis
Furtivum, ut rebar, ventre gerebat onus.
Haec, vultum agnosco vicini Daphnidis; illa,
Vix puerum huc proprios credo tulisse pedes.
Mox surgit matrona aliis sapientior una,
Et socias alta voce silere jubet.
Auscultant. Mater puero, quem cernitis, inquit,
Nescio quae fuerit, sed puto mater erat.
An Elementa maneant formaliter in
Mixto? Affirmatur.
UM lapsi redeunt menses festumque Decembre,
Sanga culinari praeparat arte dapes.
Exta boum in partes scinduntur opima minutas;
Hinc, inde arvinae pinguia frusta nitent.
Ductile triticeo butyrum pulvere miscet, Glutineumque habili pollice format opus. Ut sapiat bene, pruna, merum, &bellaria spargit, Et madet infusa flexile gluten aqua. Mixta manent elementa, manu quae Sanga subegit,
Forma tamen nulli, quae fuit ante, manet.
An Omnia agant propter Finem?
Affirmatur.
Estiva instaurans magno convivia sumptu,
Ad coenam artifices, *Sextiliane, vocas.
Venit ab attritis, lunatus crura, lacernis
Sartor, &a luteis cerdo, puerque solis;
Et qui sopitam scit voce ciere juventam,
Et lectos facili composuisse manu.
Quas cocus instruxit, dapibus nunc vescitur hospes; Cauponesque, suis hic maduere scyphis, a Horum Multus in aere.