Latin
142
Anonymus, Carmina quadragesimalia 142
Unproofread scanNot analysed yet
At coenae impensam ne dicat vulgus ineptam;
Das praeter coenam, Sextiliane, nihil.
An detur Casus &Fortuna?
Affirmatur.
Xpertus pelagi casus, ludumque severum
Fortunae, amissa navita puppe redit,
Exiguosque lares, notum penetrale, salutans,
Dulcis in amplexus conjugis ire parat.
Miratur quae gaza intus, quam lauta supellex,
Quam sit mutatae splendidus ordo domus.
Miranti uxor ait, Fortunae munera cernis:
Dat grates tacito murmure nauta deae.
Mox puer occurrit trimus, pappamque salutat;
Nauta ait attonitus, Quis puer? unde genus?
Hunc etiam sorti conjux debemus? at illa
Suaviter arridens, hic quoque sorte datur.
Sors bene consuluit, conjux exclamat, utrique;
Haec mea sint, uxor, dos erit iste tua.