Latin
Poem capxx
Anselm, Proslogion capxx
Not analysed yet
Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es, quia "antequam fierent, tu es" [Ps 89,2] Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim es ultra ea quae finem non habebunt? An quia illa sine te nullatenus esse possunt, tu autem nullo modo minus es, etiam si illa redeunt in nihilum? Sic enim quodam modo es ultra illa. An etiam, quia illa cogitari possunt habere finem, tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem finem quodam modo, tu vero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra est quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa, cum semper tibi sis praesens, seu cum illud semper tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt.