Latin
Poem capxxi
Anselm, Proslogion capxxi
Not analysed yet
An ergo hoc est saeculum saeculi sive saecula saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet omnia temporalia, sic tua aeternitas continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est propter indivisibilem unitatem, saecula vero propter interminabilem immensitatem. Et quamvis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te plena et sint in te: sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium nec dimidium nec ulla pars sit in te.