Latin · Dactylic hexameter
Lines 11.126-11.162
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 11.126-162
Not analysed yet
Regina e speculis miro properabat amore
omnia tuta timens, quoniam fors omnia versat.
Audit equos, audit strepitus, timet omnia secum:
praescia venturi, sed spes incerta futuri.
Et proni dant lora: volat vi fervidus axis;
liquitur, in medioque ardentem deserit ictu.
Carpit enim vires et, haec ut cera liquescit,
excoquitur vitium, dum nititur acer et instat.
Vertitur interea et scelus expendisse merentem
matres atque viri vocesque ad sidera iactant.
Dum trahitur curruque haeret resupinus inani,
radit iter laevum interior subitoque priorem
praeterit et super haec inimico pectore fatur:
"Istic nunc, metuende, iace vetitosque hymenaeos
sume, pater frustraque animis elate superbis.
En qui nostra sibi, tot iam labentibus annis,
servabat senior! Nostrasne evadere demens
sperasti te posse manus circensibus actis?
Hic tibi mortis erant metae: submitte furorem,
qui iuvenum tibi semper erat! Speravimus ista
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Dixit et e curru saltum dedit; ocius omnis
excipiunt plausu, caelum tonat omne tumultu.
Ipse etiam eximiae laudis cum virgine victor
ibat ovans umeroque Pelops insignis eburno.
Tunc vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens;
olli (sensit enim simulata mente locutam)
nec latuere doli, caput horum et causa malorum;
tunc quassans caput haec effundit pectore dicta:
"Me me (adsum qui feci), merui nec deprecor, "inquit,
"spargite in fluctus. En haec promissa fides est?
I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis.
His etiam instruxi manibus, deceptus amore.
Nusquam tuta fides; varium et mutabile semper
femina. "Sic fatus liquidas proiecit in undas
aeternam moriens famam, quae maxima semper
dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.