Latin · Dactylic hexameter
Lines 11.84-11.125
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 11.84-125
Not analysed yet
Respice ad haec (miserere animi non digna ferentis!) :
ora manusque ambas defunctaque corpora vita
et funus lacerum, caput et sine nomine corpus.
Argumentum ingens: currusque rotasque volucris
falle dolo. Dolus an virtus, quis in hoste requirat?
Accipe daque fidem. "Media inter talia verba
luctantem amplexu molli fovet; hoc decus illi
venturum excidio, vana spe lusit amantem.
Tandem pauca refert: "Tuus, o regina, quid optes
explorare labor. Vincant quos vincere mavis.
Testor utrumque caput, mihi iussa capessere fas est.
Vnum pro multis dabitur caput. "Atque ita fatus
ergo iussa parat, spe multum captus inani:
scilicet id magnum sperans fore munus amanti;
artificis scelus et taciti ventura videbant,
unius in miseri exitium ventura sub axe.
Oceanum interea surgens Aurora relinquit;
iam sole infuso, magnae sub moenibus urbis
circus erat, fama multis memoratus in oris,
nec visu facilis nec dictu effabilis ulli.
Vndique visendi studio turbante tumultu
conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat puerique parentibus orbi
et trepidae matres et lamentabile regnum.
Flent maesti mussantque patres, hic cara sororum
pectora maerentum, quibus est fortuna peracta.
Hos inter motus stat ductis sortibus urna;
tunc loca sorte legunt. Extemplo arrectus uterque
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
Nec mora: continuo vasto certamine tendunt
custodes lecti atque arrectis auribus adstant
orantes veniam; certatur limine in ipso.
Atque ea diversa penitus dum parte geruntur,
discessere omnes medii signoque repente
qua data porta ruunt. Sic densis ictibus heros
stridore ingenti atque oculis vigilantibus exit,
incumbens umero; sonitu quatit ungula campum.
Dant animos plagae, pronique in verbera pendent
pro se quisque viri; tunc caeco pulvere campus
conditur in tenebras, qua proxima meta viarum;
et longum superant flexum caecique furore
illi inter sese de vita et sanguine certant.