Latin
Lines 485.116-485.156
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 485.116-156
Not analysed yet
"Dum fortem, qui sit uaecors, comemque uocat se,
qui sit prodigus, et clarum, qui infamis habetur".
Interfatio, cum quaedam medio ordine famur.
"Huc ut uenimus, interea -nam tempus erat uer,
et sacrum Florae et Cereri nemus -imus ad aras".
Est suffessio, cum sensi<m> pro parte fatemur.
"Verum Academicus est". "Esto: tamen omnia nulli
in dubium reuocant, at quaedam et pleraque, si ui<s>".
Anticipatio fit, contraria cum occupo uerba.
"Credo, ille <et> flebit multum et iurabit, amicos
producet testes: sed uos rem quaerere par est".
Adsimulamentum <fit> cum simile hoc facio illi.
"Nam plebeius homo, ut ferme fit libera in urbe,
legibus et puncto regnat suffragioloque".
Inreticentia, cum uerum reticere negamus.
"Dicere, quod res est, cogor; uos ista, Quirites,
vos facitis, dum non dignis donatis honores".
Propositum, cum proponas, quod deinde repellas.
"Est ornanda domus spoliis: hic ornat amicam
exuuiis. Leges discendum est: discit amores".
Cuncta ad cuncta, ut: "Gens Graia, Afra, Hispanica seruit;
nam partim meritost ultus, partim insidiantes
praeuenit, partim uictor uirtute subegit".
Est coniunctio conque gregatio, cum adcumulo res.
"Multa hortantur me: res, aetas, tempus, amici,
concilium tantae plebis, praenuntia uatum".
Conciliatio, diuersum si conciliamus.
"Prodigus <est> et parcus idem; <nam> nescit uterque
uti opibus. Peccant ambo; res dedecet ambos".
Teriuga sunt, quae respondent secum ordine trino.
"Si neque diuitiis polles neque corpore praestas
nec corde exuperas, cur te dicam esse beatum?" .
Fit depictio, cum uerbis ut imagine pingo.
"Pocula, serta tenens flexa ceruice iacebat,
limodes, grauis optutu, madido ore renidens".
Est correctio, cum in quodam me corrigo dicto.
"Nam tarde tandem -tarde dico? immo hodie, inquam".
Vel sic: "Non amor est, uerum ardor uel furor iste".
Fit praeoccursio, si reddas prius posteriori,
ut: "pluuias cernas nolle istos ac cupere illos:
lirantes cupiunt imbrem noluntque uiantes".