Latin
Lines 485.157-485.186
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 485.157-186
Not analysed yet
Esse reuersio et in prosa solet, ut fit in istis:
"Pauxillam ob culpam"; "male quod uult"; "praecipiti in re";
Troianos facit ire ut diuus Homerus "aues ut".
Transcensus porro est, cum intersita pendula claudo.
"Atque ego, quod negat hic +uiuis +,ius eripit omne,
fas abolet, laedit leges, haec omnia mitto".
Exaduersio fit, minimis si maxima monstres.
"Non parua est res, qua de agitur" pro "maxima res est",
ut dictust Aiax "non infortissimus Graium".
Nexum est, si uarias res uno nectimus uerbo.
"Oebalon ense ferit, Lycon hasta, Pedason arcu".
Nam medio "ferit" et fini pote principioque.
Si uerbum uarie mutes, uariatio fiet.
"Quis nos propter te dilexit? Quando aliquem tu
iunxisti? Quas res gessisti? Cur ita abundas?" .
Fit mutatio multimodis. "Bello Africa flagrat",
Afros cum dicas bellare, et tempora quando
et casus numerosque figurando uariamus.
Fit defectio, cum uerbum, quod subtraho grate,
defit. "Curat enim nemo nec corrigit hanc rem,
sed culpat". Quippe hic "quisquam" subtraximus grate.
Exuperatio fit, quom causa appono decoris
quod uacat, ut "quarta uix demum exponimur hora",
"saucius ille leo", quia "uix" pote tollere et "ille".
Est autem circum illa locutio: "bucera saecla"
"Fac discas" pro "disce", et pro "dic" "dice loquendo".
Si plenum cumules, adsignificatio fiet.
Vt: "mihi non placet hoc animo". Quippe <hoc> "animo" aufer
et nihilo minus est plenum; uerum auxerit illud.