Latin
ANTONII
Antoine Mizauld, Cosmologia 30
Unproofread scanNot analysed yet
LIB.
Esse polos mundi: quos linea ducta per vnum
Telluris centrum, gemino de cardine mundi,
In propriis facit extremis, &ad illa mouetur
Praecipiti, rapida, ac celeri vertigine coelum.
Quòd verò mundi medium pertranseat haecce
Linea, nec facilè ex sese vertatur in orbem
Hanc dixere axem: nam motum non habet vllum:
Non secus atque axis, circa quem multa rotarum
Turba, suos cursus immoto perficit illo.
Hunc si fortè putas robustum, ac materialem,
Aut graue pondus &immensum gestare, profectò
Erras: nam quid quid circumfert, illud habetur
Simplex, diuinum, &terrestris corporis expers.
De duobus coelestis sphaerae &mundi polis, eorûmque nomenclatura, situ, &natura.