Latin
CAPVT VIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. T. IIc te scire velim, describam plurima paucis, **Quòd proprium nomen sortitur vterque polorum: Arcticus est vnus, borealis rite vocatus: Austrinus, notius, necnon Antarcticus alter: Qui fugit à nobis, &nostro lumine semper Donec ad Aequantem sit ventum, aquilone relicto: Vt tibi paulò pòst facili monstrabo Minerua. Ne tamen ignores hac in ratione polorum, Quòd quoties vnus spectatur, mox fugit alter: Vnius id faciente globo telluris: vterque Conspicuus tamen est habitantibus Aequidialem Axis sphaera similitudine demonstratur. Axem mundi non esse ma terialem, Duorum po lorum coelnomenclatura. Polos mundi esse fugaces, nisi sub Aequatore. Hunc vltra, &citra, verè fugit alter, abitque, Vt mox dicemus, Musis, Phoebóque fauente. His positis, quae sit coeli structura, quibúsue Ornetur cyclis, nunc demum scribere pergo. Sex maiorum circulorum coelestis sphaerae de scriptio, vsus, natura, &situs: imprimis Zodiaci, seu obliqui circuli. CAP. IX. AAiores cycli, qui coelum partibus aequis Distingunt, priscis numero sex esse feruntur: Signifer est vnus, bissenis vndique signis Conspicuus, Tropicum attingens, obliquus, vtrumque: Vnde κυκλου λόξου dedit illi Graecia nomen. Asummo Cancrum, Capricornum tangit ab imo: Atque locis geminis complectitur Aequidialem, Lanigeri &Librae prima sub parte, graduque. Illustreis per eum Phoebus moderatur habenas Quadrupedum qui currum illius aguntque, trahuntque. Hìc etiam celeres agitat vaga Delia bigas: Necnon &gemmae coelorum, quinque Planetae, Hîc peragunt varios, naturae lere, meatus: Nonnunquam sursum volitando, saepè deorsum: Quò sit, vt è cunctis latus fingatur vbique. Hunc medium praecingit ecliptica linea: dicta Quòd sub ea eclipseis semper veniántque, cadántque Illa eadem in geminas diducit linea parteis Zodiacum, nimirum aquilonem versus, &austrum: Vt spectetur ibi quàm sit via lata πλανήτων.