Latin
CAPVT XXIIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 47
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIIII. Vi polus vnus erit sursum, vergétque deorsum Alter, decliui sphaerae supponitur, vltra Aequantem, aut citra: velut ars demonstrat, itérque Aequidialis ibi cum Finitore receptus, Obliquos anglos format: quotquot residebunt Hìc, coeli facies illis non tota patebit, Nec stellas omneis manifesta nocte videbunt: Quóque magis sursum tendet polus, hoc magis infrà Descendet coelum: crescétque dies magis illic: Quae non semper erit tenebris aequalis: vt vna est In recta Sphaera, sicut monstrauimus antè. Vis dicam paucis multa? obliquae incola sphaerae Agnoscit rectae contraria singula, quando Aequantem longè linquens, ad vtrunque polorum Accedit magis, vt ratio deposcit. ista Sat fuerint, nam sunt coelis compendia grata. COSMOGRAPHIAE ANTO NII MIZALDI MONLVCIANI, Liber tertius. AVCA quidem, sed magna tamen, video superesse,