Latin
CAPVT XXIIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 48
Unproofread scanNot analysed yet
Musa, tibi: quid suspiras? dum sacra
fauebit
PVranie, pandétque viam, omnia tuta
putato:
Nil cunctare igitur nobis ostendere paucis.
Quemnam rite locum tenet inter sidera, quiuis
Circulus antè tibi scriptus, maiórue, minórue:
Et qua ducit iter: vel cuius imaginis ille
Excurrit parteis: praesertim hoc tempore nostro.
Hancce nouam doctis aperi, te quaeso, fenestram:
Primáque quod nulli tentarunt, fortiter aude:
Immortale decus dant parui saepe labores.