Latin
CAPVT III
Antoine Mizauld, Cosmologia 62
Unproofread scanNot analysed yet
Locorum latitudines quomodo excipiendae &distinguendae. CAP. VII. D spatium latum est, quod ab Aequatore recedit Ad boream, sursum: vel ab austri parte, deorsum: Donec erit ventum sub punctum verticis, ipsum Siue μεσημεριον qui punctum hoc truncat ad vngue. Elatique poli gradibus respondet vbique: Sicut nos fuse, &multis monstrauimus antè De gradibus longitudinum seu meridianorum, " horis in terra respondeant, geographica quaedam CAP. VIII. Vemque μεσημέριον censent superare propinquum, –Quindenis gradibus: qui reddunt protinus horae Vnius spatium: quantóque μεσήμβριος exit Longius à medio nocteis aequante, diésque Orbe, magis coiens geminum angustatur ad axem: In quo dum terras metiris, sedulus esto: Et semel, atque iterum quae sit proportio quaere: Tantisper dum nos meditabimur hoc tibi scriptum. De gradibus latitudinum, seu parallelorum, CAP. IX. geographica quaedam. Visque gradus sub cyclo Aequante, &nonnihil vltra, In latum, stadiis respondet vbique locorum (Ni fortasse polos versus, vel ad vltima mundi) Quingentis, nisi sit Ptolemaeus vana loquutus: Quem legat, et relegat cui docta μαθήματα rident Inde, polos versus variat mensura, modúsque. Sed mensurarum tu hîc nomina, fortè, requires: Quae magnos vsus, &maxima commoda, rebus His adferre queunt: ne quid tibi velle negare Me dicas, facilè, ac paucis, aduerte, docebo. Geographicarum mensurarum nomencla CAP. X. turae aliquot. EXhordei granis, Digitus fit, quattuor, vnus. DIn latum positis, seque attingentibus, ipso Praecipuè ventre: vt res postulat, &docet vsus.