Latin
CAPVT III
Antoine Mizauld, Cosmologia 63
Unproofread scanNot analysed yet
In Palmo digitus quater est: quater in Pede palmus Passum quinque pedes faciut: passus quoque centum Quinque ac viceni, Stadium dant: Mille, repostum esIn stadiis octo: duplicatum dat tibi Leucam Nostratem: aut duo, si sic mauis, millia. Quidquid Scribendum restat, viua tibi voce magister Exponet: necnon doctißima scripta virorum Vni gradui magni circu li in coelo respondere quingenta stadia in te ra seu leucas 31. Gallicanas, ferè Quid geographicus Digitus. Palmus Pes. Passus. Stadium. Miliare. Leuca. Qui res coelorum tractarunt lege soluti: Nam, vt suprà monui, non omnia possumus omneis: Nec quocunque loco possunt rectè omnia scribi: Addam quòd breuitas coelis gratißima res est: Necnon &doctis, qui magna, ac seria tractant. Hi, si nostra probant, satis est: quid rustica latret Turba, parum curo: nam eius laus, dedecus ingens Personat: à doctis laudari, est gloria summa: Quod mihi dignetur concedere Christus IESVS. COSMOGRAPHIAE ANTO