Latin
NII MIZALDI, FINIS
Antoine Mizauld, Cosmologia 65
Unproofread scanNot analysed yet
Sublimi feriens vertice sidera
Illic vt liceat viuere cum choro
Diuinae Vraniae mille modis sacro:
Qui, tanquam miseros esse procùl iubet,
Quos auri rutilans illaqueat nitor
Blandis funiculis, mortiferis tamen:
Quos ingens grauitas praepedit altiùs
Reptare, ac potius consequier bonum:
Et quos magnificae nobilitant opes:
Quos foetu reditus multiplici fluens,
Quos distenta nouis horrea frugibus,
Quos vino valido vasa tumentia,
Quos mensae dapibus pontificalibus
Instructae celebrant, ac populariter
Acceptos faciunt, atque foris beant:
Nihil com mercij coelcum, volu ptatibus Fortunae ci coelo male conuenire Foelix ad modum Astronomi con ditio Pulchra militude summe no tanda.