Latin
NII MIZALDI, FINIS
Antoine Mizauld, Cosmologia 66
Unproofread scanNot analysed yet
Hos (inquam) Vraniae sidereus chorus,
Ceu telluris onus, coelitibus nimis
Inuisum, refugit, fulminat, expuit:
Queis, vel iure bono, connumerabimus
Hircorum, atque suum sordidulos greges:
In quorum stabulis praecipuam tenent
Sedem, molliculi Sardanapalij:
Necnon ventricolae mille Epicurij:
Qui coelum spoliant viribus, &Deum
Non curare homines turpiter astruunt
Dum Baccho &Cypriae sacra perimpia
Nocteis atque dies perpetuant: nihil
Ducentes melius, nobilius nihil,
Post vanos titulos, vanâque nomina
Et dona instabilis perpetuò Deae:
Quae florent hodie, fluxâque cras iacent.
Se non Astronomus talibus impedit:
Qui cum coelitibus coelica possidet
Foelix regna: quibus (turre velut situs
Quàm circo positas res hominum breui
Quàm clausas humili valle procùl videt
Quàm ridet miseros terricolas! Deus!
Quantis inde malis hos notat affici
Et quot mortiferis cladibus impeti
Quot furtis, gladiis, dissidiis, dolis
Vnumquemque alium persequier? bene
Dum sursum residet tutus in aethere.
Sic est Astronomus Caesare, siue quic
Illo majus habes, mille beatior
Causis, mille modis maior, &altior
Vt celso volitans sub solio Iouis
Per Phoebi radios Rex auium, solei
Deorsum tardigradas temnere cochleas,
Muscas, vermiculos, puluereum situm
Sic summum volitans summus ad aethera
Dum vult Astronomus, despicit infima:
Ac vileis hominum ridet ineptias:
Et quae constituunt eximiè bona