Latin
NII MIZALDI, FINIS
Antoine Mizauld, Cosmologia 68
Unproofread scanNot analysed yet
Et qua parte poli prospicier queant;
Queis exinde plagis, aut regionibus
Mundi, &qua facie parturient mala:
Quonam mense cadent: quis color imminet
Et quàm longa prement damna: quibus modis
Non per bella, famem, pestiferam luem:
Aut morbos alios: per pluuias, gelu,
Ventorum rabies, intolerabilem
Aestum: praeterea, non ferientur his
Aut bruta, aut homines: quae bene singula
De ipsis aëriis ignibus, &vagis
Crinitis, etiam sedulò iudicat.
Addo, quòd latitans tempora dicere
Scit, queis veliuolum Luna tumescere
Compellet pelagus, móxque quiescere
Scit terrae vnde tremor, quando futurus
est
Et quando illuuies: fulmina stridula
Dum nubes parient: quando tonitrua
Surgent: quando niues, quandóue grandines:
Et quo mense cadent, vel potiùs die:
Qui mores hominum: qui steriles erun
Anni: qui Cereris munere, diuites
Reddent agricolas, mustaque porrigent:
Quae stellae pluuias, flamina quae dabunt
Necnon &nebulas, sudâque tempora:
Arctoum Boream, cum madidis Noti
Pennis, &Zephyrum floribus vtilem:
Euri viuificos denique spiritus
Coelum quando suis motibus adferet,
Cum ventis sociis, &lateralibus
Seu terram peragres, seu mare nauiges.
Sic est Astronomi gloria maxima,
Ingens praeterea laus, decus, ac honor
Vt Solis radians igniferi iubar,
Stellas, eximio lumine fulgidas
Non dicam superat, sed remouet procù
Ex nostris oculis, obtenebrat quoque:
Sic docti Astronomi conditio sacra,