Latin
NII MIZALDI, FINIS
Antoine Mizauld, Cosmologia 67
Unproofread scanNot analysed yet
Multi terrigenae, diuitias, togam,
Fastus purpureos, cornigerum caput,
Nec non mille tibi cognita, negligit:
Affectans aliud nobilius bonum.
Non hunc chara soli detinet area,
Non gemmae, aut lapidum splendor amabilis
Huîc auferre potest sidereum iubar:
Non vani tituli, somnus &ocium:
Aedes marmoreae, pulchra palatia:
Seruorum strepitus, milléque fercula
Is castae Vraniae discipulus, parum
Re vera ista facit: noscere sat putans
Motus sidereos, vim Senis algidi
Vim faustae Veneris, Mercurij quoque
Quid cum Marte ferat Iupiter aureus
Quando bella cadent: cur premat anxia
Illum pauperies: huîc diademata
Quem finem referent: quid statuent equi
Tingentes rutilos ad mare Athlanticum
Soles: adiiciet quae mora noctibus
Tardis obstiterit: rursus vbi ignea
Aestas emicuit, cur breuioribus
Nox adsit tenebris, lux eat amplior.
Quid porrò exoriens, &pariter cadens,
Mundo flammiuomus Seirius imprimet:
Et quid Pleiades, quid Hyades, simul
Arcturus, Procyon, Hoedulus, &Lyra,
Ac Praesepe, &Oriónque, Coronâque.
Haec cuncta Astronomus dum bene percipit,
Dum tot perfruitur commoditatibus.
Non eius studium, gloria, dignitas,
Sors, &conditio nubibus obtegit
Splendores alios, iuréque destruit?
Haec sunt magna quidem, sed nihil, aut parum
Admiranda putes, si modò quae dabo
Spectas: Astronomus mille, vel ampliùs,
Annis antè, potest dicere quo loco
Eclipses populum concutient metu:
Haec legam ambitiosi mortales Astronomus alter homo quàm mortalis. Rerum coeli Philosophi incredibili. &summa foelicitas. Coelum doctis Astrono mis peruium esse. Astronomus peritus &doctus, alter re vera Propheta.