Latin
DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc atrae incumbunt nebulae, conuallibus imis:
Aut plantis coelo fusae sparguntur, &herbis
Pergratae pluuiae aut suspecto verbere grando
Irruit: aut canis albescunt rura pruinis:
Aut niuibus montes longè, vasteque teguntur.
Haec verò cuncta emittit circunfluus Aer,
Aptè distinctus triplici regione: suprema
Accipit aethereum vicino ex igne calorem,
Necnon Vulcani semper sitit vsta camino.
Hîc vbi (si sicca &tenuis succenditur aptè
Materies) apparent astra cadentia coelo:
Ignitaeque trabes aestiua nocte micantes,
Atque alia id genus humanas turbantia mentes:
Vt sunt non visi regnis impunè Cometae.
Pars media (vt scribunt) verè est gelidissima: necnon
Semper ab inflexu radiorum amota, malignum
Frigus, &algentem latè complexa rigorem.
Hic fiunt pluuiae, nubes, ac fulmina, saeuo
Cum tonitru: variique agitantes nubila venti.
Infima pars calida est, atque humida: nam vapor illam Humectat, liquidis exhalans iugiter vndis: Ac Solis radius, sic vel sic, vsque reflexus Calfacit: vt coelum atque solum permittit, agitque: Ergo, aequè patiens est frigoris, atque caloris: Alternasque vices, alterna sorte rependit: Vere tepens, aestate calens, eadem horrida bruma. b. iij.
Hic fiunt ignes, nebulae, cum rore pruinae.
Caetera de nostris tibi sunt noscenda Cometis
Nempe illic multis describimus Aera verbis:
Et quaecunque eius triplici in regione parantur.
go. Ignis locus, natura, &descriptio sanequam elegans: cum iis quae ad illum pertinent, ex ipso fiunt, &eundem occultè continent.