Latin · Dactylic hexameter
DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 22
Unproofread scanNot analysed yet
Gnis ad aethereas volucer se continet arces,
Summaque complectens imi fastigia mundi,
Flammarum vallo naturae moenia firmat:
Nam quae sunt coelo, &Stellis propiora coruscis
Debent nobiliora etiam, &meliora putari:
Perbellè ergo prisci ignem scripsere propinquum,
Contiguumque orbi Lunae, sed luce carentem
Vrentem tamen in primis: mireque calentem.
Quod verum esse docet ratio: nam nocte videmus
Per sudum volitare faces, flammasque vagari
Aera per liquidum: &delabi sydera coelo:
Quae fiunt, sicci &tenues quod in aëra fumi
Altius ascendant: superoque crementur ab igni:
Qui nisi sub coelo verè esset, non vapor illic
Accendi posset, noctisque volare per vmbram.
Ast, ne quaeso putes ignem in summa aëris esse
Tantùm particula: cuius coelestis origo est: Nam coelum, tellus, aër, mare, pace ligatum Concordi hunc retinent, vitali &lumine plenum Hunc corpus nostrum, &res mundi quaeque, sopitun