Latin
BOFINIS LIBRI PRIMI
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 31
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ignis sumi, illaesis excurrim alis:
Restat vt aethereas sedes, mea Mu
sa, petamus:
Et Sphaerae mundi loca praestantissima (coelum
Inquam) dum ventum est illuc, &spirat Apollo
Lustremus: sacrae rutilant hîc vndique flammae.
Quare agè, pone metum, coeli rectrice vocata:
Nanque opus ingenio est, necnon praediuite vena.
Ergo, ades Vranie, &facilem te trade roganti:
Vranie, cui nota omnis penetralia coeli:
Quae superûm sedes, stellataque templa gubernas:
Sunt maiora etenim dictis dicenda: timentque
Mens mea tam tenuis, mysteria tanta referre:
Te duce tutus ero: quidnam cunctamur? eundum
Musa citò quando collucent lumina mille:
yGoogle