Latin
BOFINIS LIBRI PRIMI
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 32
Unproofread scanNot analysed yet
Mille faces ardent: ac coelica regna refulgent. Sume animum, &vanam tellurem despice: certi Rebus in excelsis decus est, ac gloria maior. 3o. Quid coelum, &quibus rebus in genere constet: siue, quas in partes vulgò diuidatur. Vicquid habent elementa sibi super vndique stratum, Id coelum priscis communi est nomine dictum, Necnon aethereus mundus: qui corpora perfert Plurima: multiplices Sphaeras includit: habentque Centrum, axemque, polos, maiores, atque minores Cyclos: cumque vagis Stellis illustria Signa: De quibus hîc nobis est tandem sermo futurus. Q Coeli, seu Mundi superioris, &item inferioris, pictura. ,Sphaerarum coelestium numerus, &quòd coelum, ac superiores, sphaerae, inferiora omnia circumcludant: eaque (excepta terra) secum perpetuò rapiant. Vbi de motu primi orbis, seu summi mobilis, non pauca. Rbes caelorum duntaxat saecula prisca Octo fecerunt: quibus vnum deinde secuta