Latin
BOFINIS LIBRI PRIMI
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 40
Unproofread scanNot analysed yet
V centrum Sphaerae, punctum medium esse putabis,
Aquo si innumeri tractus ducantur ad ipsum
Circuitum: aequales inter se semper habentur:
Vt visum est priscis: qui nos pariter docuerunt
Puncta duo, coelum ad paruos vbi voluitur orbes,
Esse polos mundi: quos linea ducta per imum
Telluris centrum, gemino de cardine mundi
In propriis facit extremis: circa quae mouetur
Perpetuò, rapida &celeri vertigine coelum:
Hanc (quia per medium circa quod cuncta mouentur
In longum transit, volui, ducique recusans,
Ac inclinari, vel se conuertere in orbem,
Inscripsere axem: qui motum non habet vllum:
Non secus atque axis, circa quem multa rotarum
Turba suos motus immoto perficit illo.
Hunc si forte putas robustum, ac materialem
Aut graue pondus, &immensum gestare, profectè
Erras: nam quicquid circumfert, illud habetur
Simplex, diuinum, &terrestris corporis expers.
dibzy G Google
a Demonstratio centri Sphaerae. a Demonstratio axis Sphaerae, &polorum Mundi. go, Coelestis Sphaerae, vti etiam mundanae, polos duplices esse,