Latin
BOFINIS LIBRI PRIMI
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 41
Unproofread scanNot analysed yet
IC te scire velim (describam plurima paucis
Quòd proprium nomen sortitur vterque polorum
Arcticus est vnus, Borealis rite vocatus:
Austrinus, Notius, necnon Antarcticus alter
Qui fugit à nobis, &nostro lumine semper,
Donec ad AEquantem cyclum ventu sit, &vltrà.
Ne tamen ignores hac in ratione polorum,
Quòd quoties vnus spectatur, mox latet alter.
Quòd globus, atque tumor telluris cogit: vterque
Conspicuus tamen est habitantibus AEquidialem
Hunc vltra, &citra verè fugit vnus, abitque:
Vt post dicemus, Stellis, coeloque fauente.
His positis, quae sit coeli constructio: quosue
Excipiat cyclos, nunc demum scribere pergo.
Sex maiorum circulorum coelestis Sphaerae (qui de multis aliis praecipui habentur) descriptio, vsus, natura, &situs. ,Imprimis Zodiaci, seu obliqui circuli, quem &vitae, &interitus viam, perappositè dixerunt Peripatetici. Aiores cycli, qui coelum partibus aequis Distingunt, nobis numero sex esse feruntur: Signifer est vnus, bissenis vndique Signis Conspicuus, Tropicum attingens, obliquus, vtrunque. (Vnde κύκλον λόξον bene dixit Graecia quondam,
A summo Cancrum, Capricornum pulsat ab imo.
Atque locis geminis complectitur AEquidialem:
Lanigeri, &Librae prima de parte, graduque.
Illustreis per eum Phoebus moderatur habenas:
Subsequiturque suo fratrem hîc, vaga Delia, curru
Et quinque aduerso luctantia sydera motu,
Hic peragunt varios naturae lege meatus:
Nonnunquam sursum volitando, saepe deorsum:
Quo fit, vt è cunctis latus fingatur, vbique
Eximiis Stellis rutilans: quem linea ducta
Per medium (via solaris vocitata Latinis,
Ἡλίακος κύκλος Graecis, &ecliptica, propter
Defectus sub eam venientes) diuidit aptè:
Inque duas partes, Aquilonem versus, &Austru Zodiaci latitudo. Dispescit: dempto hoc, maiores atque minores, Sunt censendi alij, ceu sphaerica virgula, cycli:
Queis tercentenos, orbis, coelique periti
Ascripsere gradus, decies sex si superaddis
In longum, ducto ex aequali limite tractu.
Zodiaci axis
Sed te scire velim, quòd habet sibi Signifer axem &poli.
Puncta, polos itidem seclusos, atque remotos
A mundo, queis sunt limes parui duo cycli:
Arcticus vnus, &hinc fugiens Antarcticus alter.
His innixi orbes coelorum, quotquot habentur
Suppositi octauo, propria virtute mouentur:
Vt paulò antè, tibi satagebam ostendere paucis.
Restat peruigili, &studiosa mente notandum,
Quòd valde grata est ecliptica linea Phoebo:
Nam rectà per eam semper graditurque, regitque
Vsus eclipticae
Igniuomos per eam currus, sub tramite fixo
Zodiaci: qui de tot cyclis solus, &vnus,
Non visus aciemque fugit: tantumque probari
Ille potest: sicut reliqui vix mente videntur.
Nam nitet in summo, vt stellatus baltheus, orbe:
Ac illustre facit disperso lumine coelum:
Partium Zodiaci numeQui ter vicenas partes capit, atque trecentas rus in longiIn longum: bisque octo in latum, vt fascia, pergit: tudine, &la tiudine. Quae cohibet positis errantia sydera metis.
Illum ζωδιακον Graeci dixere, Latini
Orbem signiferum: quòd gestet Signa, vehantque
Obliquo positu, mundi ratione polorum:
A quibus haud aequè sursum distare videtur.