Latin
POLVSAAECTIGV
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 63
Unproofread scanNot analysed yet
(Si id posset coeli facies gelidissima ferre) Austrum praetereà versus concedere tantùm, Vt Cancri punctum liceat capitale videre, Ac AEquatorem, nec non zonam Capricorni: Quam nautae superant hodie, qui per mare currunt: Atque nouas magno scrutantur pectore terras: Hi Stellas, coelumque nouum, sic semper eundo Quosdam cir culos in coe lo mobiles esse alios in mobiles. Pulchra di gressio in ar tifices rerum coeli, &thec ricarum scriptores, &c. Ingenuus au thoris candor, in laudandis do ctis, ac commendandis. Inueniunt: Finitoresque, μεσημεριοῦς τε Mille nouos, &mille vagos, &mille fugaces: Nullum AEquatorem, nullum Cancrum, Capricornum Nullum: ni veniant sub eos, longè peragrando. Concludes ergo, hos cyclos nobis remoueri, Atque propinquare, huc nuc, nuc illuc properando: Sed mutare locum nequaquam, vt scripsimus antè. Porrò, non credes vllos consistere, &esse Re vera in coelis maiores, siue minores Cyclos, corporeos: nec rursum axemque, polosque: Nil graue sursum habitat, nil illic materiale est: