Latin
POLVSAAECTIGV
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 64
Unproofread scanNot analysed yet
Et nil compositum: simplex est vndique coelum.
Te tamen admoneo (si gaudes fortè moneri
Hos laudare homines, reuereri, semper amare,
Qui summo ingenio, &superis dictantibus, olim
Talia sunt nobis commenti: vt coelica quaeuis
In nostrum veniant Vsum, &monstrentur apertè
Foelices animae, quibus haec cognoscere primum,
Inque domos superas tam dextro scandere cursu
Cura fuit: nostrisque oculis distantia longè
Sydera, ceu digito, notißima reddere: summe
Foelices tumuli, quibus insunt ossa virorum
Tantorum: ô cineres bis, terque, quaterque beatos! Credibile est illis violas innascier, atque Lilia: stellanteisque deos habitare sepulchraQueis fuit, est, &erit notum per secula nomen. o, Coelestem Sphaeram, hisce iam positis circulis multiplicibus circunscriptam, duplicem esse: siue dupliciter, respectu terrae, imaginari.