Latin
64 to 66
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 64-66
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta inde Angusti trajecto jam, et a tergo bis relicto amne Morava, venimus ad oppidum Niis, quod olim Nessus vocabatur et fuit non obscura civitas, nunc mercatorum tantummodo frequentia, ruinarum aggeribus et prostratae ac late jacentis urbis cadavere memorabilia. In qua quae veterum Romanorum elogia lapidibus insculpta reperi, dedita opera vestigata et transscripta, hic subjunxi memoriae causa et tuae benevolentiae gratia. D. M. c. AVREL. RVFINA VIXIT ANN. XXX TOL. VALERIANVS CAPIRNI CVLTOR. B. CONIVGI PIEN TISSIMAE FA CIENDVM CV RAVIT. D. M. VIT. AELIA NVS VIX. ANN. XXX. ATILIAE IN GENVE. CoNIVGI B. M. P. I. O. M. DEPVLSO IRO. D. M. G. IVL. VINDICI VET. VIX. ANN. LX. ET AELIAE SERE NAE EIVS. VIX. AN XXX. G. IVLI. HER MOCORANICI L. FLORVS ESTRI VS. ET TZITZIS LIBERT. ET AELIVS FECVNDVS CoS MVS. B. M. F. C. DEABVS. PLACIDI. FAN. VLP. LAETVS… EX VOTO PRo EVERSV… LIB P. I. O. M. CAPITOL INO DEO VLP. RVF. EX VO. PO. I. O. T. M. CAPITOLI NO EX BOTOP NICA HERME PRO SALVTE DOMINI NO STRI. I. O. M. PRO SA. DD. NN. AVGG. AVR. GAIVS MIL. LEG. VII. STR. CoS. POS. I. O. M. PRO S. D. N. AVG M VLP. MARTINVS STR. CoS. LEG. VII. CI. V. R FVSCo. ET DEXIRO CoS. I O. M. PRO SAL. DD. NN. AVGG. MAR. VAES. MIL. LEG. III. STR. CoS. PO. I. O. M. FVL. ET IVN. REG ET DEOLIAE. ET HILA REG. G. IVL. SERVAN DVS. VET. ET FL. NVMISIVS. Plures et inscriptiones ejusmodi et alia scitu digna monimenta vetustatis hujus urbis invenire potuissemus, si diutius in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data.