Latin
67 to 73
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 67-73
Unproofread scanNot analysed yet
Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti interim etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec pauca corripuimus verius quam collegimus. Igitur omissis his, redeo ad Niis, quod deinceps Nessum cum antiquis nominabo, situmque ejus pro virili parte mea describere conabor, sed paulo posterius, ubi prius totius hujus ipsius orae, qua processimus a Belgrado, positionem demonstrabo, consideratis montibus, campis, fluminibus, et aliis, quae huc facere videbuntur, sumeturque considerationis hujus initium a Scardo monte, qui juxta V. tabulam Europeam Ptolomaei, junctus est ab occidente montibus Bebiis, a meridie vero Orbello, ne ulteriores commemorem ab usque ipsis Pyrenaeis, a quibus omnes sumunt originem, qui catena mundi appellantur, uno ordine ab occasu in ortum provecti, donec Scardum attigerint, inde a Scardo ad meridiem ducti, in Pontum supra Mesembriam civitatem desinunt. Caeterum ubi Scardus a Bebiis Albio contiguis recesserit, quicquid est per Dalmatiae regiones, per Boznam, Herzegovinam et demum in reliqua ejus plagae Illyricae montium usque Belgradum et Zmiderovium et medios cursus fluminis Moravae, hoc totum Scardi est, teste eodem Ptolomaeo in tabula N. Et hucusque, quemadmodum antea dixi, eum ramos per tot regiones extendere, progressus, Danubiumque in orientem prosequutus, non ausus forsan cursu cum eodem certare, in meridiem sese flectit. Ductus inde recto margine per XXII. ferme nostra milliaria, advenit ad Orbellum, sed minime illi adjungitur, amne Morava, quem diximus Moschium veteribus fuisse appellatum, prohibitus. Ortus enim hic Morava e radice Scardi in regione occidentis, in orientem primo vehitur, eoque cursu Scardum suum hoc loci dirimit, quo, qui Catharum sive Ragusiam ire pergunt, iter agunt.