Latin
Lines 198-242
Appendix Vergiliana, Culex 198-242
Not analysed yet
Et quod erat tardus, somni languore remoto
nescius aspiciens (timor obcaecauerat artus),
Hoc minus implicuit dira formidine mentem.
Quem postquam uidit caesum languescere, sedit.
Iam quatit et biiugis oriens Erebois equos nox
Et piger aurata procedit Vesper ab Oeta,
Cum grege compulso pastor duplicantibus umbris
Vadit et in fessos requiem dare comparat artus.
Cuius ut intrauit leuior per corpora somnus
Languidaque effuso requierunt membra sopore,
Effigies ad eum culicis deuenit et illi
Tristis ab euentu cecinit conuicia mortis.
'Quis', inquit, 'meritis ad quae delatus acerbas
Cogor adire uices? tua dum mihi carior ipsa
Vita fuit uita, rapior per inania uentis.
Tu lentus refoues iucunda membra quiete
Ereptus taetris e cladibus: at mea manes
Viscera Lethaeas cogunt transnare per undas.
Praeda Charonis agor; uidi ut flagrantia taedis
Limina: collucent infestis omnia templis.
Obuia Tisiphone, serpentibus undique compta,
Et flammas et saeua quatit mihi uerbera poenae;
Cerberus et (diris flagrant latratibus ora!) ,
Anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis
Sanguineique micant ardorem luminis orbes.
Heu quid ab officio digressa est gratia, cum te
Restitui superis leti iam limine ab ipso?
Praemia sunt pietatis ubi, pietatis honores?
In uanas abiere uices: et iure recessit
Iustitia et prior illa Fides. instantia uidi
Alterius; sine respectu mea fata relinquens,
Ad pariles agor euentus: fit poena merenti.
Poena sit exitium, modo sit dum grata uoluntas,
Existat par officium. feror auia carpens,
Auia Cimmerios inter distantia lucos.
Quem circa tristes densentur in omnia Poenae:
Nam uinctus sedet immanis serpentibus Otos
Deuinctum maestus procul aspiciens Ephialten,
Conati quondam cum sint inscendere mundum;
Et Tityos, Latona, tuae memor anxius irae
(Implacabilis ira nimis) iacet alitis esca.
Terreor, a, tantis insistere terreor umbris!
Ad Stygias reuocatus aquas uix ultimus amni
exstat nectareas diuum qui prodidit escas,
Gutturis arenti reuolutus in omnia sensu.