Latin
Lines 177-183
Appendix Vergiliana, Dirae 177-183
Not analysed yet
Talia caelicolae. numquid minus aurea proles?
Ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas?
Infelix ego, non illo qui tempore natus,
Quo facilis natura fuit. sors o mea laeua
Nascendi miserumque genus, quo sera libido est:
*Tantum uita meae cordis* fecere rapinam,
Vt maneam quod uix oculis cognoscere possis.