Latin
Lines 134-176
Appendix Vergiliana, Dirae 134-176
Not analysed yet
Et pater haedorum felix semperque beate,
Siue petis montes praeruptos saxa pererrans
Siue tibi siluis noua pabula fastidire
Siue libet campis: tecum tua laeta capella est.
Et mas quodcumque est, illi sua femina iuncta
Interpellatos numquam plorauit amores.
Cur non et nobis facilis, natura, fuisti?
Cur ego crudelem patior tam saepe dolorem?
Sidera per uiridem redeunt cum pallida mundum
Inque uicem Phoebe currens atque aureus orbis,
Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum?
Luna, dolor nosti quid sit, miserere dolentis.
Phoebe, gerens in te laurus celebrauit amorem,
Et quae pompa deum (nisi uilis Fama locuta est,
Omnia uos estis) secum sua gaudia gestat
Aut inspersa uidet mundo: quae dicere longum est.
Aurea quin etiam cum saecula uoluebantur,
Condicio similis fuerat mortalibus illis.
Haec quoque praetereo: notum Minoidos astrum
Quaeque uirum uirgo sicut captiua secuta est.
Laedere, caelicolae, potuit uos nostra quid aetas,
Condicio nobis uitae quo durior esset?
Ausus egon primus castos uiolare pudores
Sacratamque meae uittam temptare puellae
Immatura mea cogor nece soluere fata?
Istius atque utinam facti mea culpa magistra
Prima foret! letum uita mihi dulcius esset;
Non mea, non ullo moreretur tempore fama,
Dulcia cum Veneris furatus gaudia primum
Dicerer atque ex me dulcis foret orta uoluptas;
Nam mihi non tantum tribuerunt impia uota,
Auctor ut occulti noster foret error amoris:
Iuppiter ante, sui semper mendacia factus,
Cum Iunone, prius coniunx quam dictus uterque est,
Gaudia libauit dulcem furatus amorem.
Et moechum tenera gauisa est laedere in herba
Purpureos flores, quos insuper accumbebat,
*Grandia* formoso supponens bracchia collo
(Tum, credo, fuerat Mauors distentus in armis,
Nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi
Tristi turpabat malas fuligine barba).
Non Aurora nouos etiam plorauit amores
Atque rubens oculos roseo celauit amictu?