Latin
Lines 91-133
Appendix Vergiliana, Dirae 91-133
Not analysed yet
Tardius, a, miserae descendite monte capellae
(Mollia non iterum carpetis pabula nota)
Tuque resiste pater; en prima nouissima nobis
Intueor campos: longum manet esse sine illis.
Rura ualete iterum tuque, optima Lydia, salue:
Siue eris et si non, mecum morieris, utrumque.
Extremum carmen reuocemus, Battare, auena:
Dulcia amara prius fient et mollia dura,
Candida nigra oculi cernent et dextera laeua,
Migrabunt casus aliena in corpora rerum,
Quam tua de nostris emigret cura medullis.
Quamuis ignis eris, quamuis aqua, semper amabo:
Gaudia semper enim tua me meminisse licebit.
Inuideo uobis, agri formosaque prata,
Hoc formosa magis, mea quod formosa puella
Est uobis (tacite nostrum suspirat amorem);
Vos nunc illa uidet, uobis mea Lydia ludit,
Vos nunc alloquitur, uos nunc arridet ocellis
Et mea submissa meditatur carmina uoce,
Cantat et interea, mihi quae cantabat in aurem.
Inuideo uobis, agri: discetis amare.
O fortunati nimium multumque beati,
In quibus illa pedis niuei uestigia ponet
Aut roseis uiridem digitis decerpserit uuam
(Dulci namque tumet nondum uitecula Baccho)
Aut inter uarios, Veneris stipendia, flores
Membra reclinarit teneramque illiserit herbam
Et secreta meos furtim narrabit amores:
Gaudebunt siluae, gaudebunt mollia prata
Et gelidi fontes, auiumque silentia fient,
Tardabunt riui (labentes currite lymphae,
Dum mea iucundas exponat cura querelas).
Inuideo uobis, agri: mea gaudia habetis,
Et uobis nunc est mea quae fuit ante uoluptas.
At male tabescunt morientia membra dolore
Et calor infuso decedit frigore mortis,
Quod mea non mecum domina est. non ulla puella
Doctior in terris fuit aut formosior, ac, si
Fabula non uana est, tauro Ioue digna uel auro
(Iuppiter, auertas aurem) mea sola puella est.
Felix taure, pater magni gregis et decus, a te
Vaccula non umquam secreta cubilia captans
Frustra te patitur siluis mugire dolorem.