Latin · Elegiac couplet
BERNARDUS GUILIELMINUS GALLUS
Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Elige quid dignum si tamen invenies.
Dum componebam munuscula in ordine, verbis
Conatus pretium conciliare meis:
Omnia suspexit, volvit tenus, atque revolvit;
Fluxerunt patulis omnia de manibus.
Nec mora subsiluit, Matremque amplexus ad aurem
Os, ut dicturus non nihil, apposuit:
En modo ab amplexu resilit: nisi fallor, utroque
Me unum designat lumine, meque manu.
Non mea, jam capio, sed me desiderat ipsum:
Ergo dabo Matri munera, me Puero.
Me Puero? Sed quid totis me vilius agris?
Quidve tuum minus est flexile ad imperium?
Efficere at potis es cor molle e marmore duro:
Sancte Puer, fiam cum tuus, alter ero.