Latin
BERNARDUS GUILIELMINUS GALLUS
Arcadum carmina, Arcadum carmina. Vol 76
Unproofread scanNot analysed yet
Non artes, nec verba hominum me dulcia fallent,
Nec totae mundi deliciae, nec opes:
Vox tua sola meis resonabit in auribus: omnes
Tu mihi deliciae, Tu mihi solus opes:
Nam ritu fluvii nostra omnia dilabuntur:
Multaque turba natat proxima vorticibus.
Tu autem temporibus nullis comprensus es idem,
Idem &eris seclis innumerabilibus.
Tecum vivet &is, qui te nitetur in uno:
Qui secus, aeternum vergit in interitum.
Hinc haerebo tuo lateri noctuque diuque,
Assiduis Matri junctus in officiis:
Et cunas agitando tuas, modulandoque dicam
Hanc tenero, atque brevi carmine naeniolam.
Dormi, o belle Puer, Puer optime, lux mea, dormi:
Claude oculos oculis carior ipse meis.
Depellit curas, mala lenit &omnia somnus:
Dormi igitur nostris, Pupule septe malis.
Parvule, Candidule, Jucundule, Blandule, nox est.
Esse solet pueris nox vigilata gravis.
Dormi, Pupe tener, requiesce tenellule Pupe;
Hoc Mater lacrymans te rogat, hocque Pater.
Euge silete: Puer nitidos jam claudit ocellos:
Illius sed cor perpetuo vigilat.
De Sancto Petro Apostolorum Principe.
SERMO.
Hristus formato grege verbo &sanguine Petrum
Ejus habere jubet curam, mercedis &instar
Victum custodi parat amplo in vase, quod alto
Linteum ab axe refert demissum, ac esurienti
Omnia quadrupedum genera, omnia cumque volucrum,
Cumque voluminibus serpentum praebet, &inquit:
Occide, &manduca. Haeret per territus ille,
Et magis attonitus dapibus, quam languidus atra
Solicitusque fame. Mysteria, Christe, futuri
Arbiter, &coeli terraeque suprema potestas,
Tu qui haec magna facis, tu haec nobis magna revela.