Latin
2
Archimedes, Tetragonismus 2
Unproofread scanNot analysed yet
Tetragonismus id est circuli quadratura per Cam panum archimedem Syracusanum atque boetium ma thematicae perspicacissimos adinuenta. Epistola Lucas Gauricus luphanensis ex regno neapolitano mathematicae studiosis. S. D. Irculi quadraturam quam Aristoteles in eo ipso qui de categoriis liber inscribitur capite de ad aliquid: &secundo prio rum capite uigesimoquinto-ac primo elen corum capite octauo nec non primo phisicorum tex. coment. 11. ac plerisque etiam aliis in locis affirmauit scibilem quidem esse nondum tamen scitam. Nunc iam tandem superioribus paulo ante seculis a campano atque archimede adinuentam ac perfe ctissime traditam &in compendium breuissime redactam habetis. Mirandum sane opus ut pote nunquam aliis antea temporibus ita cognitum. Nam &si sextus pythagore us: licomedes itemque boetius seuerinus fateatur circuli tetragonismum adinuenisse: possunt tamen cum brisone hippocrate &antiphonte atque aristotelicis connumerari quom ab ipsorum fontibus nihil fere ueritatis de re tanta potuerit ullo pacto ad posteros peruenire. Q uamuis multa ab his& presertim ab ipso boetio (ut ipsemet glo riatur) copiosissime dicantur fuisse conscripta. Sed parcendum est clarissimorum uirorum nominibus. Accusandi quidem posteri qui diuinos multorum labores negli gentius curauerunt. Nam si omnia fideliter custodita fu issent que a sapientissimis priscorum temporum uiris litte rarum memoriae traddita fuerant nihil certe reliquum esset quod nostris temporibus incognitum haberetur.