Latin
3
Archimedes, Tetragonismus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut ad propositum reuertamur inter ceteros mathematicae disciplinae professores campanus atque archimeEpistola des per se quidem uterque satis laudatus adhuc mihi maxi me laudandus occurit: qui quod alii antiquissimi priscae etatis doctores olfecerunt tantummon horum alter fortassis perfectissime compleuit aut saltim posteris indagandae ueritatis uiam aperuit-non etenim inuentis addere diffi cile est. Campani igitur atque archimedis de tetragonismo circuli demostratio quoniam ad nostras manus perue nit nullatenus (ut auari in thesauris solent) supprimendam existimaui. Sed uti liberales consueuerunt uisum est omnia in medio proposita cum aliis habere comunia uale. Dautum in almo studio patauino. 1503. 15. Kalendas sextiles. Conclusio peima Eampani viri clarissimi tetragonismus idest circuli quadratura rome edita cum additionibus Gaurici. D demostrandam igitur circuli quadraturam campanus noster primo quatuor permittit conclusiones &quidem facillimassecundo autem ex his inducitur quinta que simul cum sexta totam de circuli tetragoni smo demostrationem manifestissime concludit. Prima conclusio. ¶Lineam orbiculariter ductam bina diametro in qua tuor equalia secare.