Latin
Lines 9.1-9.52
Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century) 9.1-52
Not analysed yet
salve mundi domine, Caesar noster ave!
cuius bonis omnibus iugum est suave;
quisquis contra calcitrat putans illud grave,
obstinati cordis est et cervicis pravae.
princeps terrae principum, Caesar Friderice,
cuius tuba titubant arces inimicae,
tibi colla subdimus tigres et formicae
et cum cedris Libani vepres et myricae.
nemo prudens ambigit te per dei nutum
super reges alios regem constitutum
et in dei populo digne consecutum
tam vindictae gladium, quam tutelae scutum.
unde diu cogitans, quod non esset tutum
Caesari non reddere censum vel tributum,
vidua pauperior tibi do minutum,
de cuius me laudibus pudet esse mutum.
tu foves et protegis magnos et minores,
magnis et minoribus tuae patent fores;
omnes ergo Caesari sumus debitores,
qui pro nostra requie sustinet labores.
dent fruges agricolae, pisces piscatores,
auceps volatilia, feras venatores:
nos poetae pauperes, opum contemptores,
scribendo Caesareos canimus honores.
filius ecclesiae fidem sequor sanam,
contemno gentilium falsitatem vanam,
unde iam non invoco Phoebum vel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.
Christi sensus imbuat mentem Christianam,
ut de Christo domini digna laude canam,
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
relevat in pristinum gradum rem Romanam.
scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
et sumpsisse cornua multos populorum,
de quibus commemoro gentem Lombardorum.
quae dum turres erigit more Giganteo,
volens altis turribus obviare deo,
contumax et fulmine digna Cyclopeo
instituta principum sprevit ausu reo. 40
libertatis titulo volens gloriari,
nolens in Italia regem nominari,
indignata regulis legum coartari
extra legum terminos coepit evagari.
de tributo Caesaris nemo cogitabat,
omnes erant Caesares, nemo censum dabat;
civitas Ambrosii velut Troia stabat,
deos parum, homines minus formidabat.
dives bonis omnibus et beata satis,
nisi quia voluit repugnare fatis,
cuius esse debuit summa libertatis,
ut, quod erat Caesaris, daret ei gratis.