Latin
Lines 9.53-9.102
Archipoeta, ARCHIPOETA (12th century) 9.53-102
Not analysed yet
surrexit interea rex iubente deo,
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
similis in proeliis Iudae Maccabaeo,
de quo, quidquid loquerer, minus esset eo.
non est eius animus in curanda cute,
curam carnis comprimit animi virtute;
de communi cogitans populi salute
pravorum superbiam premit servitute.
quanta sit potencia vel laus Friderici,
cum sit patens omnibus, non est opus dici.
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
repraesentat Carolum dextera victrici.
hic ergo considerans orbem conturbatum
potenter aggreditur opus deo gratum
et ut regnum revocet ad priorem statum,
repetit ex debito census civitatum.
prima suo domino paruit Pavia,
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur brevitatis via.
post Paviam ponitur urbs Novariensis,
cuius pro imperio dimicavit ensis
frangens et reverberans viribus immensis
impetum superbiae Mediolanensis.
carmine, Novaria, semper meo vives,
cuius sunt per omnia commendandi cives,
inter urbes alias eris laude dives,
donec desint Alpibus frigora vel nives.
laetare, Novaria, numquam vetus fies,
meis te carminibus renovari scies:
famae tuae terminus nullus erit dies,
nunc est tibi reddita post laborem quies.
Mediolanensium dolor est immensus,
prae dolore nimio conturbatur sensus.
civibus Ambrosii furor est accensus,
dum ab eis petitur ut a servis census.
interim praecipio tibi, Constantine:
iam depone dexteram, tuae cessent minae!
Mediolanensium tantae sunt ruinae,
quod in urbe media modo regnant spinae.
tantus erat populus atque locus ille,
si venisset Graecia tota cum Achille,
in qua tot sunt moenia, tot potentes villae,
non eam subicere possent annis mille.
iussu tamen Caesaris obsidetur locus,
donec ita venditur esca sicut crocus.
in tanta penuria non est ibi iocus,
ludum tandem Caesaris terminavit rochus.
sonuit in auribus angulorum terrae
et in maris insulis huius fama gerrae;