Latin
102
Aristotle, De animalibus 102
Unproofread scanNot analysed yet
De uisu &auditu quanqui nihil certi: manifestique habemus: ungues tamen ad strepitu se subtrahere inferiusque subsidere cernuntur: quotiens ferramentum sentiunt admoueri: exiguo namque extant: Reliquo autem toto corpore perinde ac in cubili occuluntur: pectines quoque ad moto digito dehiscunt: mox comprimunt se ut cernentes: Natices item qui capiunt non aduerso flatu: sed secundo adeunt: quotiens ęsca persequuntur: nec uoce ulla: sed silentio agunt: utpote cum &olfaciant: &audiant: nec fieri posse aiunt: quin subterfugiant: si uox proferatur. Echinus inter testacea genera quibus facultas ingrediendi est: uertibula glandesque inter immobilia eiusdem generis olfatum minime habere uidentur: Sensus ad hunc modum animalium generi natura dispensauit: &tribuit. Ox quemadmodum uox se habeant disseremus: differt proculdu m bio uox a sono: &tertia his adnumeranda res est locutio: gutture parte una uox agitur: quocirca quibus pulmo deem: iis nulla uocis emittendę facultas est: locuto non nisi uocis per linguam expla natio est: uocales igitur litterę a uoce et gutture: consonantes lingua &labris proferuntur: quibus litteris omnem locutionem confici nulli dubium est: Quamobrem quibus animantium lingua libera absolutaque non est: ea neque uocem emittunt: neque sermocinantur: At sonus elidi uel aliis partibus potest: Ergo insectis animalibus: neque uocis: neque locutionis ulla facultas: sonusque iis spiritu interiore mouetur non exteriore: Nullum. n. ex iis spirat: sed alia murmur ędunt: ut apes: alia cane re dicuntur: ut cicadę: omnia uero in eo genere membrana sępto trans uerso subdita: qua pręcinctum corpus distinguitur: sonant: ut ge nus cicadarum: attritu spiritus. Muscę etiam apes: &reliqua iis similia: cum uolant: sese attollunt: &contrahunt: Sonus. n.