Latin
101
Aristotle, De animalibus 101
Unproofread scanNot analysed yet
Eliquus aimantium ordo qui quadripartito diuiditur: hoc est r molli: crustato: testato: insecto: quemadmodum se habeat uideamus: Ergo mollia &quę uel crusta uel testa operiuntur: atque etiam insecta: sensibus prędita esse omnibus constat: Nam &uisu: &olphatu: &gustu: insecta enim tam pennata quam non pennata procul sentiunt: ut mel apes: &culices dicti mulioes: quod nisi odore agnoscerent: nunquam e longinquo sentirent: Sulphuris item odore ge nera insectorum multa intereunt: Ad hęc formicę origani sulphu risque puluisculo insperso: suas relinquunt cauernas: alioque migrant Cornus praeterea ceruini: facto incensu: plurima insectorum pars fugiunt: sed praecipue scyracis suffitu: Iam sepię polypi: Gammari odore ęscarum allectati capiuntur: Et polypi quidem ita adhęrescunt: ut auelli inde non possint: sed truncari potius patiantur: At uero pulica ria herba admota protinus ab odore eius resilire dicuntur: Gustus etiam similis ratio: interdum enim cibum persequuntur diuer sum: nec eisdem saporibus omnia delectantur: Nam apes nullam ad rem putidam solent aduolare: sed dulcia petunt: culices nulla dulcia gestiunt sed acida. Tactu uero sentire (quod etiam ante dixi) omnibus datum animantibus est: Quę autem siliceo te gmine operiuntur: olphatum gustumque habere constat: argumento ęscarum: purpuris. n. ęscas putidas purpurarii emoliuntur: &acce dunt ipse ad eiusmodi ęscam a longe utpote odorantes: Sensus item saporum iis inee eisdem illis rationibus patet: sapore. n. rerum earundem quęque delectantur ad quas ueniunt odoribus inuitata: quos gratos senserunt &discreuerunt: Adde quod quęcunque os optinent: iis &uoluptas per saporum actrectationem euenit: &dolor.