Latin
103.5
Aristotle, De animalibus 103.5
Unproofread scanNot analysed yet
singulis animalium uoces proprię ad initum &uenereum coitum: ut &suibus: &capris: &ouibus: Reddunt ranę suam ololiginem illam: maxillę inferioris labro de misso pari libra: Cum aqua modice recepta in fauces: superioresque intenta flagrant tantisper: oculi modo lucernę cum sinus buccarum maxillis distentis interluceat: Coitum enim noctu magna ex parte agere uisuntur: Enus auium uocem mittere potest: iisque pręcipue facultas conficiendę locutionis: quibus lingua mediocriter lata uel tenuis: mares ac foeminę partim uocem reddunt eandem: partim diuersam: Garulę linguatioresque sunt auium minores: &circa coitu maxime talem effici unanquamque auem moris est: aliis in pugna uox: ut coturnicibus: aliis ante pugnam: ut perdicibus: dum suos aduersarios prouocant: Aliis cum uicere: ut gallinaceis: Canunt item nonnulli mares perinde ut suę foeminę: sicut in lusci niarum genere patet: Foemina tamen cessat cantu: cum incubat pullos quę educat: Sed in nonnullis generibus cantus maribus tantum datus est: ut gallinaceis: ut coturnicibus.