Latin
104
Aristotle, De animalibus 104
Unproofread scanNot analysed yet
Vadrupedum autem genus: quod animal procreat: uocem uarie mittit: neque est quod loqui possit: sed proprium id hominis est: Quibus enim locutio: iis etiam uox: At quibus uox non iis omnibus &locutio est: Qui surdi iam inde ab ortu naturę sunt: iidem etiam muti: uocem ergo emittere possunt: locutionem autem nullam: prueri ut cętera sua membra continere ac regere neque unt: Sic etiam linguę sunt impotentes: &quidem imperfecti &sęrius lingua absoluuntur: itaque magna ex parte balbutiunt: Totique lingua sunt: differunt: tum uoces: tum etiam locutiones: tractus ratione ®ionis: Vox igitur acumine grauitateque maxime notescit: nec spses discrepant generis eiusdem: At uox explanata quam esse quasi locutionem: uel brutorum dixeris differt &cęterorum animalium: &eorum quę genere eodem continentur: loci ratione uerbi gratia: Perdicum alii caccabant: alii strident: Et auicularum nonnullę haud uocem eandem mittut quam sui parentes: si pręreptę pa terna caruerint educatioe: moribusque: &cantibus: cęterarum auium insueuerint: Iam uero luscinia modulos suos pullos docere uersusque: quos imitarentur tradere uisa est: utpote cum non perinde lo cutio: ut uox per naturam, proueniret: Sed acquiri posset per disciplinam et studium: unde homines quoque locutioe utuntur uaria: cum uorem omnes reddant eandem: Elephantus circa nares ore ipso uocem elidit spirabundam: quemadmodum cum homo simul &spiritum reddit &loquitur: At per nares similes tubarum raucitati sonat.