Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA LIVM LIBERQVINTVS INTERPRE TETHEODORO. XPOSVI PARTES ANI MAlium omnium: tum interiores: tum exteriores atque etiam de sensi bus: de uoce: de sonno: &quae foeinę maresue sint. satis iam explicasse existino. Restat ut eorundem generationes persequamur: exorsique item a primis or dine apto et commodo disseramus: Sunt porro generatoes animalium multę ac uarię: partim dissimiles: partim quodammodo similes: sed cum genera ante: ut res exigit: digesserimus: nunc quoque eodem modo tractare temptemus: pręterquam quod initium tunc ab homine: cum de partibus ageremus sumendum censuimus: Nunc de eo nouissime disserere placet: quoniam plurima ipse de se afferat explicanda: Er go ordiendum ab iis est quę testa integuntur: mox de iis quę crusta ambit: agendum: &reliqua deinceps ad hunc modum exponenda sunt: hoc est mollia: &insecta: deinde piscium genus duplex ouiparum dico: atque uiuiparum: tum auium genus: ad postremum de pedestri dicendum est.