Latin
108
Aristotle, De animalibus 108
Unproofread scanNot analysed yet
Partes autem quas uelut arma natura animalibus dedit: ut dentes: cornua: calcaria: &cętera generis eiusdem: eas certe in nonnullis generibus omnino ut mares habent: sic foeminę non habent: uelut generis ceruini foemina cornuum inops: muntilaque est: &auium nonnullarum: quibus data calcaria sunt: foeminę omnino iis carent: pari modo ut sues: foeminę dentibus uacant exertis: At in nonnullis generibus sunt quidem hęc sexui utrique: sed maribus potiora: ut cornua tauris robustiora qui uaccis.