Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 110
Unproofread scanNot analysed yet
Rimum igitur de iis quę solent coire dicendum est: mox de cęteris ex ordime quę uel singulatim uel ex communi accidunt ratione exponemus. Oitus nec similes omnium sunt: nec similem in modum aguntur: quę enim ex sanguineis pedestria uiuipara sunt eorum omnibus masculis: datu quidem est membrum ad officium generationis aptum: uerum non omnia simili modo coniunguntur: Sed quę retro urinam mittunt: auersa coeunt: ut leones: lepores: lynces: leporum etiam foemina sępenumero marem prior superuenit Cęterorum magna ex parte modus coeundi idem est: plurimę enim quadrupedes more coeunt iusto: foeminam scilicet mare supergradiente: Genus quoque auium omne eodem illo ac simplici more coniungitur. Differentias autem uel in auibus has annotamus: ut alię foemina considente humi: mare superueniente coeant: ut gallinę: alię non considente foemina sed stante: ut grues: &quę ita coeunt: rem quam celerrime pragunt: mas. n. supersiliens cito ut passeres perficit: quadrupedum ursae demissis cruribus quemadmodum cętera quę pedibus innitendo exercent uenerem: admota parte maris supina: ad dorsum foeminę: coeunt herina ceis coitus erectis partibus: supinis hęrentibus sibi aduersis: Interea quę aimal generant augenturque magnitudine insigni: nec ceruę mares suos patiuntur: nisi raro: nec uaccę tauros: propter rigorem genitalis nimiamque tentiginem: Sed clunibus subsidentibus sęmen recipiunt genitale: sic in ceruis mansuetis fieri uisum est: lupi eodem coeunt modo: quo canes: feles non parte posteriore se iungunt: Sed mas stat: foemina subiacet: Sunt porro in eo genere foeminę ipsę natura libidinosę &salaces: itaque mares ad coitum ipsę frequentes alliciunt: inuitant: cogunt: puniunt eta: nisi pareant Cameli sedente foemina coeunt: nec auersi sed complectente mare ut cęterę quadrupedes agunt: &coitum toto die exercent: petunt recessuum solitudines: cum libet coire: nec aliquis eo potest tuto accedere: praeterquam pastor armenti: Genitale camelis neruo ita constat: ut uel ex eo confici possit: quo arcus fidissime intendatur Elephanti etiam solitudines petunt coituri: Sed pręcipue secus flumina &qua pasci consueuerunt: Subsidit foeinna clunibusque submissis: insistit pedibus ac innititur: Mas superueniens con primit atque ita munere uenereo fungitur: Vituli marini modo animalium retro mingentium coeunt: &diu ligati in coitu co hęrent: ut canes: genitale his maribus grande est.