Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 111
Unproofread scanNot analysed yet
Vinetiam pedestrium quadrupedes quae oua pariunt: eodem coeunt modo: quo ea quę animal generant: mare super ueniente: ut testudo tam aquatilis quam terrestris: et habent uero in quod meatus contingant: &quod per coitum adhęreant: ut rana: &reliqua generis eiusdem. Vę autem pedibus carent &longo sunt corpore: ut serqu pentes: ut murenę: iis coitus circumplexu mutuo supinarum partium agitur: &quidem serpentes ita circunuolutę sibi ipsę cohęrent: ut unius serpentis bicipitis corpus totum esse uideatur: hoc eodem modo lacertarum etiam genus complexu simili coit Isces omnes exceptis planis cartilaginei generis admotis p inuicem partibus supinis copulantur: plani autem eius generis iidemque habentes caudam: ut raia: pastinaca: &reliqua huiuscemodi: non solum admotis supinis: sed etiam tergo foe minarum: supinis marium superpositis: modo cauda impedi mento nullo ob crassitudinem sit: coeunt: At squatinę &qui buscunque plenior cauda est: iis attritu mutuo tantum partium supinarum: coitus agitur: Sunt qui se uidisse confirment nonnulla ex cartilagineis auersa modo canum terrestrium cohęrere foemina in omni cartilagineo genere: maior quam mas est: quod idem fere uel in cęteris generibus piscium esse constat: Carti laginea uero praeter ea quae enumerauimus sunt bos: lamia: Aquila: Torpedo: rana: omneque genus mustelorum: Sed onnia cartilaginea hunc in modum coire apertius notatum a pluribus est: morantur enim in coeundo diutius omnia quę animal ge nerant: qui quę oua: Delphinis quoque omnique cętario generi hic idem modus est coeundi: planis enim admotis partibus agunt: nec parum multumue temporis: sed mediocre in coitu ipso consumunt.