Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 113
Unproofread scanNot analysed yet
Ollia ut polypi: sepię lolligines: modo eodem omnia co m eunt: oribus enim inuicem admotis: complexuque mutuo brachiorum: libidinem explent: Ergo polypis coitus cum alter capite uulgo apellato in terram uerso: nitibundoque explicat: porrigitque sua brachia alter superuenit: passisque brachiis singulis ad singula subiacentis acetabulorum conceptu mutuo adhęrescit: Marem etiam nonnulli aiunt gerere: quod genita lis speciem referat suo brachio: in quo duo amplissima acetabula habentur: neruo id quasi constare porrectum ad medium usque brachium confirmant: totumque nari foeminę annecti: Sepiae ac lolligines ora applicantes &brachia inter se componentes: natantesque in aduersum coeunt: narem etiam dictam in narem inserunt: natatus alteri retrorsum: alteri ante uersus: in os agitur Pariunt ea sui corporis parte quae fistula dicitur: qua &coire eas nonnulli arbitrantur. Enera crusta operta: ut locustę: Gammari: squillę: &hu iusmodi reliqua: more quadrupedum retro mingentium coeunt: scilicet ut foemina caudam supinam exponat: mas suam superponat: &applicet: coire solent in eunte uere: iuxta terram Iam enim coitus omnium id genus exploratus est: interdum etiam cum ficus maturescunt coire incipiunt: Hoc eodem modn Gammari quoque &Squillę coeunt: Cancri parte priore copulantur: sua opercula loculosa illa rugosaque mutua consertione componentes: Primum cancer minor ab auerso superuenire solet tum maior ubi ille superuenerit: uertit se in latus: Nulla re differt foemina a mare: nisi quod operculum applicatile illud amplius: &distantius &hirsutius foeminę gerant: in quo oua pariunt &qua egerunt excrementum: membrum autem quod mas in foeminam inserat: nullum omnino habetur.