Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 112
Unproofread scanNot analysed yet
d Ifferunt nonnulli mares cartilaginei generis a suis foeminis: eo quod maribus bina quędam circa excrementi ostium pendent: quibus foeminę careant: ut perspici in genere mustelorum potest: in his enim quod dixi omnibus est. Testes igitur nec pisces habent: nec ullum aliud genus: quod careat pedibus: Sed binos meatus tum serpentes: tum etiam pisces masculi continent qui foetifico sęmine cum coeundi est tpars: implentur: et lacteum omnes emittunt humorem: Colligunt hi sese in unum caput quemadmodum in auium genere unitur quod subeat: Continent enim aues intus suos testes ac cętera animalia quę &pedes habent: &oua pari unt: Hoc ergo inseritur atque in locos: &receptaculum tenditur foeminarum: Pedestribus uiuiparis idem meatus foris extat: &sęmi nis: &excrementicii humoris alter intus meatus ducitur: ut dixi cum partium differentias explicarem: Sed quibus uesica deest iis idem meatus sicco etiam excremento partinet foris: Intusque alter iuxta habetur: quę quidem similiter tam in foeminis eorum: quam in maribus sunt. Carent enim uesica pręter testudines: quarum foeminę singularem habent meatum: quanqui uesicam obtineant: Sed testudo eil in eorum quę oua pariunt genere est. Iscium oua parientium coitus minus patet: quamobrem complures p foeminas prolificum maris uorando impleri crediderunt: Id enim fieri sępius cernitur: nam tpere coitus foeminę mares sequentes id faciunt: uentremque eorum suis percutiunt rostris: quo etiam fit: ut mares sęmen &celerius fundant &largius: tpere autem partus mares foeminas sequentes quę ille oua ędiderint: ipsi mordicus uorant: pisces uero ex iis quae remanserint oriuntur: Circa Phoenicem pisces uel mutuo sexuum aspectu capi accepimus: mugiles enim mares a piscatore subducuntur quorum aspectu foeminę congre gantur: atque ita obretiuntur: uersaque uice mares capiuntur sub ductis foeminis: sed deuorato illa sęminis genitalis quod sępius cernitur: argumentum coitus talis ementitur. Aciunt hoc idem quadrupedes quoque tempore enim coitus non nihil humoris suo genitali: tum mares: tum etiam foeminę emittunt: atque admotis ad genitalia naribus odorantur. p Erdices si aduersę maribus steterint: uentusque inde afflat ubi mares stant: concipiunt: &maritantur: plerunque etiam uoce marium utero ingrauescunt: si gestiunt ac libidine turgent: uolatu quoque superne marium effici idem potest: uidelicet dum mas ipse in foeminam foetificum spiritum demittit: ore hiante exertaque lingua &mares &foeminę coeunt: At uerus piscium ouiparorum coitus raro cernitur: quoniam congressio nem quamprimum digressio sequatur: fieri tamen ita eorum coitum uisum est.