Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 115
Unproofread scanNot analysed yet
Ergi &gauię saxis maritimis oua bina ternaue pariunt: m Sed gauię ęstate: mergi a bruma in eunte uere: &incubant: cęterarum auium more: Sed neutra earum auium conditur: Omnium rarissimum uidisse alcyonem est: fere enim circa uergiliarum occasum brumamque ipsam apparet: &ubi primum per portum non plusquam nauem circunuolarit: statim abit ut nusquam pręterea uideatur quomodo stesichorum quoque eius meminisse notum est: luscinia etiam parit ęstate: quinque aut sex oua: conditur ab autumno usque ad uernos dies: Insecta hyberno quoque tempore coeunt: &serenis austrinisque diebus: nascuntur ea quę se abdere non solent: ut muscę: formicę: semel anno magna pars siluestrium animalium parit quę scilicet non ut lepores superfoetant: pisces plurimi etiam semel pariunt: ut ii quos fusaneos ex argumento cognominant: quod fusim retibus capiantur: ut Thunni: limarię: mugiles: Spurię: monedulę: chromes: passeres: &reliqua generis eiusdem: excepto lupo: huic. n. soli ex eo genere partus bis anno exercetur: Sed poste rior infirmior est: Sarda quoque &saxatiles bis: excepto mullo bic. n. solus ter parit: quod ex foetu ipso staturaque intelligitur: ter. n. aliquibus in locis partus apparet: Scorpio bis: Et sargus uere ac autunno: Salpa semel autuno: Thunna etiam semel: Sed quoniam partem pręmature: partem sero producat: hinc foetificare bis creditur: ędit primam partem circa mensem decembrem a bruma: Alteram uere: differt mas Thunnus a foemina: eo quod foeminę pinnula iuncta sub uentre est: aphareus nuncupata: quae mari deest.