Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 116
Unproofread scanNot analysed yet
Artilagineorum: squatina una bis parit: nam &incipiente autunno: &circa uirgiliarum occasum: sed per autumnum felicius: Sigulis uero foeturis partus septeni aut octoni proue niunt: nonnulli ex mustelorum genere bis mense putantur parere: uidelicet qui stellari appellantur: quod ideo uidetur quod oua eorum non simul perficiuntur: non desunt quę omnibus anni tperibus pariant ut murena: cuius partus &numerosior est: et quę prodierint ex paruo: celeri incremento adolescunt: ut &equiselis: nam eius etiam partus de minimo in maximum celerrime augetur: sed murena omnibus anni temporibus parit: equiselis uere tantum: murus non idem quod murena est: quippe cum murena sit uaria atque infirmior murus unicolor &robustus: colore larici arbori similis: dentes etiam tam intus quam foris possidet: Sexus discrimine perinde ac in cęteris: uolunt ut alterum mas sit: alterum foemina: exeunt hęc in terram: &sępe in ea capiuntur fit ut pisces omnes celeri incremento perficiantur: sed pręcipue graculus inter minora: Solet hic parere iuxta littora algosis densisque locis: Cernua etiam breui ex paruo insignem magnitudinem accipit: Limarię ac Thunni in ponto pariunt: nec uspiam alibi mugiles: auratę: lupi: locis iis maxime ędunt: qua flumina exeunt: Orcinę: scorpiones: &multa alia genera in alto foetificant. Ariunt pisces plurima sui parte mensibus his tribus Martio Aprili: Maio: autunno pauci: ut salpa: Sargus &nonnul la alia generis eiusdem: paulo ante equinoctium: Adde his torpedinem: &squatinam: Sunt certe quę uel per hyemen ęstatemue suos eli dant partus: ut dictum est: per hyemen lupus: mugilis: acus: per ęstatem mense Iunio: Thunna circa solsticium parit: hęc folliculo quid dam simile: in quo oua exigua multaque consistunt: spargi etiam per ęstatem pariunt: Mugilum: labeones: sargones: Mucones: Capitones grauescere uero mense decembri incipiunt: geruntque diebus tricenis Mugiles aliquos non coitu: sed limo arenaue enasci constat: con ceptus igitur piscium magna ex parte uerno agitur tempore: Sed tamen quod dictu est: &ęstate &autumno &hyeme nonnulla coitu im plentur: Verum nec pariter omnibus aut simpliciter aut generatim id euenit: nec plurimę parti ut uerno tpare: nec uero cęteris illis temporibus tam numeroso partu foetificatur quam uere.